STANDARDUM

STANDARDUM
STANDARDUM
signum militare praecipuum, quod Imperatorium dicitur, vel Regale: Romanis inferioribus Labarum et Bandum vocatur, Italis Carrocium; Germanis alias Standard, aliis Sturmfahn. Vide Brittonem Armoricanum l. 11. Henr. Spelmannum Glossar. Archaeol. et supra in voce Bandum. Addo hîc, quod ei nomen a stando, quid statarium signum seu vexillum fuit. Tribuitur a rerum Hierosolymitanarum Conditoribus Saracenis ac Sultanis; quibus etiam Carrocium adscribit Turpinus c. 18. et certe pro Carocio saepe apud Scriptores vox usurpatur, cuius formam id habuisse videtur: an vero vicem eius ubiqui praebuerit, adhuc inexploratum est. Sed et apud Anglos praecipuum Regis vexillum, diversum tamen a Dracone, id nominis habuisse, discas ex Matthaeo Westmonaster. ad A. C. 1016.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CARROCIUM — Italis dicitur sacrum totius exercitus vexillum, Romanis inferioribus Labarum, Germanis et Anglis Standardum. Illis, quod e carro erigeretur, motus gratiâ: His, quod sollennem nihilominus stationem in exercitu obtineret: carrus enim, ut coetera… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Standarte, die — Die Standárte, plur. die n, ein nur im Kriegswesen übliches Wort, wo die bey der Reiterey üblichen kleinen Fahnen noch Standarten genannt werden. Daher der Standartenschuh, die Scheide den untern Theil der Standarte im Tragen darein zu stecken,… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • étendard — (é tan dar ; le d ne se lie pas : un é tan dar orné ; au pluriel, l s ne se lie pas : des é tan dar ornés ; cependant plusieurs disent : des é tan dar z ornés) s. m. 1°   Toute sorte d enseigne de guerre. •   Et voyant pour surcroît de douleur et …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”